Diferencia entre revisiones de «BULA INTER CETERA; Texto latino»

De Dicionário de História Cultural de la Iglesía en América Latina
Ir a la navegaciónIr a la búsqueda
Línea 11: Línea 11:
 
Personis tandem quibuslibet accessu ad praedictas insulas et terras pro mercibus habendis vel quavis alia causa sine ipsorum licentia sub excornmunicationis poena interdicto, eadem eis privilegia, gratias libertates atque immunitates pro huiusmodi insulis et terris concedit, quae regibus Portugalliae in partibus Africae repertis et acquisitis ex concessione apostolica obvenerunt.”  
 
Personis tandem quibuslibet accessu ad praedictas insulas et terras pro mercibus habendis vel quavis alia causa sine ipsorum licentia sub excornmunicationis poena interdicto, eadem eis privilegia, gratias libertates atque immunitates pro huiusmodi insulis et terris concedit, quae regibus Portugalliae in partibus Africae repertis et acquisitis ex concessione apostolica obvenerunt.”  
  
ADVERTENCIA
+
'''ADVERTENCIA
Transcribimos el texto respetando la gramática original, con la excepción de haber dividido los largos párrafos para facilitar su lectura en la pantalla del ordenador
+
Transcribimos el texto respetando la gramática original, con la excepción de haber dividido los largos párrafos para facilitar su lectura en la pantalla del ordenador'''
  
 
ALEXANDER VI
 
ALEXANDER VI

Revisión del 17:55 22 jun 2020

NOTA INTRODUCTORIA

Don Vasco de Quiroga en su «Información en derecho», precede el texto manuscrito con la transcripción de la Bula «Inter cetera» de Alejandro VI, seguido luego del texto del «Codicilo del Testamento de Isabel la Católica». Transcripciones que reflejan su pensamiento al respecto. El texto de la Bula se encuentra en Reg. Vat. 775 fol. 42v-45v[1]die 3 maii 1493 y es transcripto por J. Metzler, «America Pontificia», I, 71-75, y en otras colecciones que él cita: Navarrete 29-33; «Colección de Documentos Inéditos» XXXIV, (Madrid 1880) 14-21; Heywood 14-20; Blair-Robertson 197-103; Thacher II 93-99, 125-137; Garcia Gallo 799-807; Silva Marques III 374-377[2]BM II 1.

Metzler presenta el texto con un regesto latino con el título: «Terrarum noviter repertarum tributio fidei propagandae intuitu»:

“Laudantur rex et regina ob conatus fidei catholicae exaltandae et ampliandae regni quidem Granatae expugnatione et a tyrannide Saracenorum recuperatione iam feliciter peractos. Animus eorum confirmatur pro sequen di in opere eo tempore praestantissimo propagationis religionis christianae etiam in insulis et terris firmis, quae per alios hactenus non repertae, ipsis maxime adiuvantibus a Christophoro Colón per partes occidentales naviganti inventae sunt. Summus Pontifex propositum ipsorum comprobat praedictas terras atque in sulas in propriam redigendi potestatem earumque incolas, bonae quidem indolis, ad fidem catholicam convertendi.

Ut autem tantum negotium liberius et audacius assumant, Pontifex motu proprio ac de potestatis apostolicae plenitud in e iisdem Castellae et Legionis regibus eorumque haeredibus et successoribus omnes et singulas terras et insulas per ipsorum nuntios repertas vel in posterum reperiendas, quae sub dominio actuali temporali aliquorum dominorum christianorum constitutae non sint, in perpetuum donat et assignat, salvis quidem iuribus alteri christiano principi iam quaesitis.

Personis tandem quibuslibet accessu ad praedictas insulas et terras pro mercibus habendis vel quavis alia causa sine ipsorum licentia sub excornmunicationis poena interdicto, eadem eis privilegia, gratias libertates atque immunitates pro huiusmodi insulis et terris concedit, quae regibus Portugalliae in partibus Africae repertis et acquisitis ex concessione apostolica obvenerunt.”

ADVERTENCIA Transcribimos el texto respetando la gramática original, con la excepción de haber dividido los largos párrafos para facilitar su lectura en la pantalla del ordenador

ALEXANDER VI

Alexander etc. [Episcopus Servus servorum Dei]. Carissimo in Christo filio Fernando[3]regi et carissime in Christo filie Helisabeth regine Castelle Legionis Aragonum[4]et Granate illustribus salutem etc. [et apostolicam benedictionem]. Inter cetera divine maiestati beneplacita opera et cordis nostri desiderabilia illud profecto potissimum existit ut fides catholica et christiana religio nostris presertim temporibus exaltetur et ubilibet amplietur et dilatetur animarumque salus procuretur ac barbare nationes deprimantur et ad fidem ipsam reducantur. Un de cum ad hanc sacram Petri sedem divina favente clementia meritis licet imparibus evocati fuerimus cognoscente s vos tamquam veros catholicos reges et principes quales semper fuisse novimus et a vobis preclara gesta toti pene iam orbi notissima demonstrant ne dum id ex optare sed omni conatu studio et diligentia nullis laboribus nullis impensis nullisque parcendo periculis etiam proprium sanguinem effundendo efficere ac omnem animum vestrum omnesque conatus ad hoc iam dudum dedicasse quemadmodum recuperatio regni Granate[5]a tirannide saracenorum hodiernis temporibus per vos cum tanta divini nominis gloria facta testatur digne ducimur non immerito et debemus illa vobis etiam sponte et favorabiliter concedere per que huiusmodi sanctum et laudabile ac immortali Deo acceptum propositum in die s ferventiori animo ad ipsius Dei honorem et imperii christiani propagationem prosequi valeatis.

Sane accepimus quod vos qui dudum animo proposueratis aliquas terras et insulas remotas et incognitas ac per alios hactenus non repertas querer e et invenire ut illarum incolas et habitatores ad colendum redemptorem nostrum et fidem catholicam profitendum reduceretis hactenus in expugnatione et recuperatione ipsius regni Granate plurimum occupati huiusmodi sanctum et laudabile propositum vestrum ad optatum finem perducere nequivistis sed tandem sicut Domino placuit regno predicto recuperato volentes desiderium vestrum adimplere dilectum filium Christoforum Colon cum navigiis et hominibus ad similia instructis non sine maximis laboribus et periculis ac expensis destinastis ut terras remotas et incognitas huiusmodi per mare ubi hactenus navigatum non fuerat diligenter inquirerent qui tandem divino auxilio facta extrema diligentia per partes occidentales ut dicitur versus Indos in mari occeano navigantes certas insulas remotissimas et etiam terras firmas que per alios hactenus reperte non fuerant invenerunt in quibus quamplurime gentes pacifice viventes et ut asseritur nudi incedentes nec carnibus vescentes inhabitant et ut prefati nuntii vestri possunt opinari gentes ipse in insulis et terris predictis habitantes credunt unum deum creatorem in celis esse ac ad fidem catholicam amplexandum et bonis moribus imbuendum satis apti videntur spesque habetur quod si erudirentur nomen Salvatoris Domini nostri Ihesu Christi in terris et insulis predictis facile induceretur ac prefatus Christoforus in una ex principalibus insulis predictis[6]iam unam turrim satis munitam in qua certos Christianos qui secum iverant in custodiam et ut alias insulas et terras remotas et incognitas inquirerent posuit construi et edificari fecit in quibusquidem insulis et terris iam repertis aurum, aromata et alie quamplurime res pretiose diversi generis et diverse qualitatis reperiuntur.

Unde omnibus diligenter et presertim fidei catholice exaltatione et dilatatione prout decet catholicos reges et principes consideratis more progenitorum vestrorum clare memorie regum terras et insulas predictas illarumque incolas et habitatores vobis divina favente clementia subiicere et ad fidem catholicam reducere. Nos igitur huiusmodi vestrum sanctum et laudabile propositum plurimum in Domino commendantes ac cupientes ut illud ad debitum finem perducatur et ipsum nomen Salvatoris nostri in partibus illis inducatur hortamur vos plurimum in Domino et per sacri lavacri susceptionem qua mandatis apostolicis obligati estis et viscera misericordie domini nostri Ihesu Christi attente requirimus ut cum expeditionem huiusmodi omnino prosequi et assumere prona mente orthodoxe fidei zelo intendatis populus in huiusmodi insulis degentes ad christianam professionem suscipiendam inducere velitis et debeatis nec pericula nec labores ullo unquam tempore vos deterreant firma spe fiduciaque conceptis quod Deus omnipotens conatus vestros feliciter prosequetur. Et ut tanti negocii provinciam apostolice gratie largitate donati liberius et audacius assumatis motu proprio non ad vestram vel alterius pro vobis super hoc nobis oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate et ex certa scientia ac de apostolice potestatis plenitudine omnes et singulas terras et in sulas predictas sic incognitas et hactenus per nuntios vestros repertas et reperiendas imposterum que sub dominio actuali temporali aliquorum dominorum cristianorum constitute non sint auctoritate omnipotentis Dei in beato Petro concessa ac vicariatus Ihesu Christi qua fungimur in terris cum omnibus illarum dominiis, civitatibus, castris, locis et villis, iuribusque et iurisdictionibus ac pertinentiis universis vobis heredibusque et successoribus vestris Castelle et Legionis regibus in perpetuum auctoritate apostolica tenore presentium donamus, concedimus et assignamus vosque ac heredes et successores prefatos de illis investimus illarumque dominos cum plena, libera et omnimoda potestate, auctoritate et iurisdictione facimus, constituimus et deputamus.

Decernentes nihilominus per huiusmodi donationem, concessionem, assignationem et investituram nostram nulli christiano principi ius quesitum sublatum intelligi posse aut auferri debere. Et insuper mandamus vobis in virtute sancte obedientie ut sicut etiam pollicemini et non dubitamus pro vestra maxima devotione et regia magnanimitate vos esse facturo s ad ter ras et ínsulas predictas viros probos et Deum timentes doctos, peritos et expertos ad instruendum incolas et habitatores prefatos in fide catholica et bonis moribus inbuendum destinare debeatis omnem debitam diligentiam in premissis adhibentes. Ac quibuscumque personis etiam cuiuscunque dignitatis, status, gradus, ordinis vel conditionis sub excommunicationis late sententie pena quam eo ipso si contrafecerint incurrant districtius inhibentes ne ad in sulas et terras predictas postquam per vestros nuntios seu ad id missos invente et recepte fuerint pro mercibus habendis vel quavis alia de causa accedere presumant absque vestra ac heredum et successorum vestrorum predictorum licentia speciali. Et quia etiam nonnulli Portugallie reges in partibus Africe, Guinee et Minere auri ac alias in sulas similiter etiam ex concessione apostolica eis facta repperierunt et acquisiverunt et per sedem apostolicam eis diversa privilegia, gratie, libertates et immunitates, exemptiones et indulta concessa fuerunt .

Nos vobis ac heredibus et successoribus vestris predictis ut in insulis et terris per vos repertis et reperiendis huiusmodi omnibus et singulis gratiis, privilegiis, exemptionibus, libertatibus, facultatibus, immunitatibus et indultis huiusmodi quorum omnium tenores ac si de verbo ad verbum presentibus insererentur haberi volumus pro sufficienter expressis et insertis uti, potiri et gaudere libere et licite possitis ac debeatis in omnibus et per omnia perinde ac si vobis et heredibus et successoribus predictis specialiter concessa fuissent motu, auctoritate, scientia et apostolice potestatis plenitudine similibus de specialis dono gratie indulgemus illaque in omnibus et per omnia ad vos heredes ac successores vestros predictos extendimus pariter et ampliamus.

Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis necnon omnibus illis que in litteris desuper editis concessa sunt non obstare ceterisque contrariis quibuscumque. In illo a quo imperia et dominationes ac bona cuneta procedunt confidentes quod dirigente Domino actus vestros si huiusmodi sanctum et laudabile negotium prosequamini brevi tempore cum felicitate et gloria totius populi christiani vestri labores et conatus exi¬tum felicissimum consequentur. Verum quia difficile foret presentes litteras ad singula que que loca in quibus expediens fuerit deferre volumus ac motu et scientia similibus decernimus quod illarum transumptis manu publici notarii inde rogati subscriptis et sigillo alicuius persone in ecclesiastica dignitate constitute seu curie ecclesiastice mu¬nitis ea prorsus fides in iudicio et extra ac alias ubilibet adhibeatur que presentibus adhiberetur si essent exhibite vel ostense. Nulli etc. [ergo omnino hominum liceat hanc paginam] nostre exhortationis, requisitionis donationis, concessionis, assignationis, investiture, facti, constitutionis, deputationis, mandati, inhibitionis, indulti, extentionis, ampliationis, voluntatis et decreti infringere etc. [vel ei ausu temerario contraire]. Si quis etc. [autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum]. Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno etc. [Incarnationis Dominice] millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio, quinto nonas maii, pontificatus nostri anno primo.


NOTAS

  1. Id est anno 1492.
  2. Id est Hispaniola (Haití).
  3. De significato huius antiquissimae ex iure feudali provenientis formulae cfr. praesertim E. STAEDLER, Die westindischen Investituredikte Alexanders VI. Eine volker-rechtliche Studie. In: Niemeyers Zeitschrift für internes Recht (Kiel 1935), 325-334. - Alia studia cfr. J. METZLER, Donatio Alexandrina. In: Dizionario Storico Religioso (Roma 1966), 272-273.
  4. Mina d'Ouro in Africa occidentali, centrum commercii auri.
  5. Praesertim Litteris Apostolicis Romanus Pontifex diei 8 ianuarii anni 1455.
  6. Amplissimam bibliographiam circa has et sequentes Litteras Apostolicas cfr. P. DE LETURIA, SI, Relaciones entre la Santa Sede e Hispanoamérica 1493-1835, vol. I (Romae - Caracas 1959), 154-156; et L.M. BERNARDIS, Le Bolle Alessandrine, san Roberto Bellarmino e la «Potestas indirecta in temporalibus». In: Atti del III Convegno Inter-nazionale di Studi colombiani. Genova 7 e 8 ottobre 1977 (Genova 1979), 549-551. - De recenti interpretatione harum et sequentium Litterarum Apostolicarum cfr. L. LOPETEGUI, SI, - F. ZUBILLAGA, SI, Historia de la Iglesia en la América Española (Biblioteca de Autores Cristianos). Madrid 1965, 53-61.